- STATIUS
- STATIUSPoeta Comicus, qui Caecilius dictus est. Cicero in Bruto: c. 74. Mitto C. Laelium. P. Scipionem. Aetatis illius ista suit laus, tamquam innocentiae, sic Latine loquendi; non omnium tamen, nam illorum aequales Caecilium, et Pacuvium male locutos videmus. De iisdem sic in Chronico Hieronymus, ex Tranquillo: Olymp. CL. ann. 2. Statius Caecilius Comoediarum scriptor clarus habetur, natione Insuber Gallus, et Ennii primum contubernalis. Quidam Mediolanensem ferunt. Mortuus est, annô post mortem Ennii, et iuxta Ianiculum sepultus. Agellius l. 4. c. 20. Statius servile nomen fuit. Plerique apud veteres servieô nomine fuerunt. Caecilius quoque ille Comoediarum Poetainclytus servus fuit: et propterea nomen habuit Statius. Sed postea versus est, quasi in cognomentum: appellatusque Caecilius Statius. In eius fabulis Asotus fuit: quod nomen et fabulae suae fecerat Euthycles Comicus, et e Latinis Ennius. In iisdem Synaristusae, teste Gellio l. 15. c. 15. Quomodo et e Graecis fabulam inscripserant Crates et Menander. Sed et alias plurimas fabulas scripsit, quarum nomina ac fragmenta collegit Rob. Stephanus. Quamquam vero Cicero l. 7 ad Atticum Ep. 3. scribens, malum vocet Latmitatis auctorem; Volcatius tamen Sedigitus inter Comicos ei dat principatum. Vosl. de Poet. Lat. c. 1. Lloyd.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.